| Sed hic quidem locus concludi iam potest. nam si | 3.79.1 |
| stultitia consensu omnium philosophorum maius est | |
| malum quam si omnia mala et fortunae et corporis ex | |
| altera parte ponantur, sapientiam autem nemo adse- | |
| quitur, in summis malis omnes sumus, quibus vos op- | 5 |
| tume consultum a dis inmortalibus dicitis. nam ut nihil | |
| interest utrum nemo valeat an nemo possit valere, sic | |
| non intellego quid intersit utrum nemo sit sapiens an | |
| nemo esse possit. | |
| Ac nos quidem nimis multa de re apertissuma; Te- | 10 |
| lamo autem uno versu totum locum conficit cur di | |
| homines neglegant: | |
| "nam si curent, bene bonis sit, male malis; quod | |
| nunc abest". | |
| debebant illi quidem omnis bonos efficere, si quidem | 15 |
| hominum generi consulebant; sin id minus, bonis qui- | 80.1 |
| dem certe consulere debebant. Cur igitur duo Scipiones | |
| fortissimos et optimos viros in Hispania Poenus op- | |
| pressit, cur Maximus extulit filium consularem, cur | |
| Marcellum Annibal interemit, cur Paulum Cannae sus- | 5 |
| tulerunt, cur Poenorum crudelitati Reguli corpus est | |
| praebitum, cur Africanum domestici parietes non texe- | |
| runt? Sed haec vetera et alia permulta; propiora | |
| videamus. cur avunculus meus vir innocentissumus | |
| idemque doctissumus P. Rutilius in exilio est, cur | 10 |
| sodalis meus interfectus domi suae Drusus, cur | |
| temperantiae prudentiaeque specimen ante simula- | |
| crum Vestae pontifex maximus est Q. Scaevola tru- | |
| cidatus, cur ante etiam tot civitatis principes a Cinna | |
| interempti, cur omnium perfidiosissimus C. Marius Q. | 15 |
| Catulum praestantissuma dignitate virum mori potuit | |
| iubere? Dies deficiat si velim numerare quibus bonis | 81.1 |
| male evenerit, nec minus si commemorem quibus im- | |
| probis optime. Cur enim Marius tam feliciter septi- | |
| mum consul domi suae senex est mortuus, cur omnium | |
| crudelissimus tam diu Cinna regnavit? "At dedit poe- | 5 |
| nas." Prohiberi melius fuit impedirique ne tot summos | |
| viros interficeret quam ipsum aliquando poenas dare. | |
| Summo cruciatu supplicioque Q. Varius homo impor- | |
| tunissumus periit; si quia Drusum ferro Metellum ve- | |
| neno sustulerat, illos conservari melius fuit quam poe- | 10 |
| nas sceleris Varium pendere. Duodequadraginta Dio- | |
| nysius tyrannus annos fuit opulentissumae et beatissu- | |
| mae civitatis; quam multos ante hunc in ipso Graeciae | 82.1 |
| flore Pisistratus. "At Phalaris, at Apollodorus poenas | |
| sustulit." Multis quidem ante cruciatis et necatis. Et | |
| praedones multi saepe poenas dant, nec tamen possu- | |
| mus dicere non pluris captivos acerbe quam praedones | 5 |
| necatos. Anaxarchum Democriteum a Cyprio tyranno | |
| excarnificatum accepimus, Zenonem Eleatem in tor- | |
| mentis necatum; quid dicam de Socrate, cuius morti | |
| inlacrimare soleo Platonem legens? Videsne igitur | |
| deorum iudicio, si vident res humanas, discrimen esse | 10 |
| sublatum? Diogenes quidem Cynicus dicere solebat | 83.1 |
| Harpalum, qui temporibus illis praedo felix habebatur, | |
| contra deos testimonium dicere, quod in illa fortuna | |
| tam diu viveret. Dionysius, de quo ante dixi, cum fa- | |
| num Proserpinae Locris expilavisset, navigabat Syra- | 5 |
| cusas; isque cum secundissumo vento cursum teneret, | |
| ridens "videtisne" inquit "amici quam bona a dis inmor- | |
| talibus navigatio sacrilegis detur". atque homo acutus | |
| cum bene planeque percepisset, in eadem sententia | |
| perseverabat. qui quom ad Peloponnesum classem ap- | 10 |
| pulisset et in fanum venisset Iovis Olympii, aureum ei | |
| detraxit amiculum grandi pondere, quo Iovem ornarat | |
| e manubiis Carthaginiensium tyrannus Gelo, atque in | |
| eo etiam cavillatus est aestate grave esse aureum ami- | |
| culum hieme frigidum, eique laneum pallium iniecit, | 15 |
| cum id esse ad omne anni tempus diceret. idemque | |
| Aesculapi Epidauri barbam auream demi iussit; neque | |
| enim convenire barbatum esse filium, cum in omnibus | |
| fanis pater imberbis esset. iam mensas argenteas de | 84.1 |
| omnibus delubris iussit auferri, in quibus quod more | |
| veteris Graeciae inscriptum esset "bonorum deorum", | |
| uti se eorum bonitate velle dicebat. idem Victoriolas | |
| aureas et pateras coronasque, quae simulacrorum por- | 5 |
| rectis manibus sustinebantur, sine dubitatione tolle- | |
| bat eaque se accipere non auferre dicebat; esse enim | |
| stultitiam a quibus bona precaremur ab is porrigenti- | |
| bus et dantibus nolle sumere. eundemque ferunt haec | |
| quae dixi sublata de fanis in forum protulisse et per | 10 |
| praeconem vendidisse exactaque pecunia edixisse ut | |
| quod quisque a sacris haberet id ante diem certam in | |
| suum quicque fanum referret: ita ad impietatem in | |
| deos in homines adiunxit iniuriam. Hunc igitur nec | |
| Olympius Iuppiter fulmine percussit nec Aesculapius | 15 |
| misero diuturnoque morbo tabescentem interemit, at- | |
| que in suo lectulo mortuus in †tyrannidis rogum in- | |
| latus est, eamque potestatem, quam ipse per scelus | |
| erat nanctus, quasi iustam et legitimam hereditatis | |
| loco filio tradidit. Invita in hoc loco versatur oratio, | 85.1 |
| videtur enim auctoritatem adferre peccandi; recte vi- | |
| deretur, nisi et virtutis et vitiorum sine ulla divina ra- | |
| tione grave ipsius conscientiae pondus esset, qua sub- | |
| lata iacent omnia. ut enim nec domus nec res publica | 5 |
| ratione quadam et disciplina dissignata videatur, si | |
| in ea nec recte factis praemia extent ulla nec supplicia | |
| peccatis, sic mundi divina in homines moderatio pro- | |
| fecto nulla est, si in ea discrimen nullum est bonorum | |
| et malorum. | 10 |