| Dicamus igitur Balbe oportet contra illos etiam, qui | 3.53.1 |
| hos deos ex hominum genere in caelum translatos | |
| non re sed opinione esse dicunt, quos auguste omnes | |
| sancteque veneramur. Principio Ioves tres numerant | |
| i qui theologi nominantur, ex quibus primum et se- | 5 |
| cundum natos in Arcadia, alterum patre Aethere, ex | |
| quo etiam Proserpinam natam ferunt et Liberum, al- | |
| terum patre Caelo, qui genuisse Minervam dicitur, | |
| quam principem et inventricem belli ferunt, tertium | |
| Cretensem Saturni filium, cuius in illa insula sepul- | 10 |
| crum ostenditur. Dioscoroe etiam apud Graios mul- | |
| tis modis nominantur: primi tres, qui appellantur | |
| Anactes Athenis, ex rege Iove antiquissimo et Proser- | |
| pina nati Tritopatreus Eubuleus Dionysus, secundi | |
| Iove tertio nati et Leda Castor et Pollux; tertii dicun- | 15 |
| tur a non nullis Alco et Melampus †euiolus, Atrei filii, | |
| qui Pelope natus fuit. Iam Musae primae quattuor | 54.1 |
| [natae] Iove altero †nata et Thelxinoe† Aoede Arche | |
| Melete, secundae Iove tertio et Mnemosyne procreatae | |
| novem, tertiae [Iove tertio] Piero natae et Antiopa, | |
| quas Pieridas et Pierias solent poetae appellare, isdem | 5 |
| nominibus et eodem numero quo proxumae superiores. | |
| Cumque tu solem quia solus esset appellatum esse di- | |
| cas, Soles ipsi quam multi a theologis proferuntur. | |
| unus eorum Iove natus nepos Aetheris, alter Hyperione, | |
| tertius Volcano Nili filio, cuius urbem Aegyptii vo- | 10 |
| lunt esse eam quae Heliopolis appellatur, quartus is | |
| quem heroicis temporibus Acantho Rhodi peperisse di- | |
| citur, <pater> Ialysi Camiri Lindi, unde Rhodii, quin- | |
| tus qui Colchis fertur Aeetam et Circam procreavisse. | |
| Volcani item complures: primus Caelo natus, ex quo | 55.1 |
| et Minerva Apollinem eum cuius in tutela Athenas an- | |
| tiqui historici esse voluerunt, secundus [in] Nilo natus | |
| Opas ut Aegyptii appellant, quem custodem esse Ae- | |
| gypti volunt, tertius ex tertio Iove et Iunone, qui Lemni | 5 |
| fabricae traditur praefuisse, quartus Maemalio natus, | |
| qui tenuit insulas propter Siciliam quae Volcaniae no- | |
| minabantur. Mercurius unus Caelo patre Die matre | 56.1 |
| natus, cuius obscenius excitata natura traditur quod | |
| aspectu Proserpinae commotus sit, alter Valentis et | |
| Phoronidis filius is qui sub terris habetur idem Tro- | |
| phonius, tertius Iove tertio natus et Maia, ex quo et | 5 |
| Penelopa Pana natum ferunt, quartus Nilo patre, quem | |
| Aegyptii nefas habent nominare, quintus quem colunt | |
| Pheneatae, qui Argum dicitur interemisse ob eamque | |
| causam Aegyptum profugisse atque Aegyptiis leges | |
| et litteras tradidisse: hunc Aegyptii Theyt appellant, | 10 |
| eodemque nomine anni primus mensis apud eos voca- | |
| tur. Aesculapiorum primus Apollinis, quem Arcades | 57.1 |
| colunt, qui specillum invenisse primusque volnus di- | |
| citur obligavisse, secundus secundi Mercuri frater: is | |
| fulmine percussus dicitur humatus esse Cynosuris; ter- | |
| tius Arsippi et Arsinoae, qui primus purgationem alvi | 5 |
| dentisque evolsionem ut ferunt invenit, cuius in Ar- | |
| cadia non longe a Lusio flumine sepulcrum et lucus | |
| ostenditur. Apollinum antiquissimus is quem paulo | |
| antea e Volcano natum esse dixi custodem Athenarum, | |
| alter Corybantis filius natus in Creta, cuius de illa | 10 |
| insula cum Iove ipso certamen fuisse traditur, tertius | |
| Iove tertio natus et Latona, quem ex Hyperboreis Del- | |
| phos ferunt advenisse, quartus in Arcadia, quem Ar- | |
| cades Nomionem appellant quod ab eo se leges ferunt | |
| accepisse. Dianae item plures, prima Iovis et Proser- | 58.1 |
| pinae, quae pinnatum Cupidinem genuisse dicitur, se- | |
| cunda notior quam Iove tertio et Latona natam accepi- | |
| mus; tertiae pater Upis traditur Glauce mater: eam | |
| saepe Graeci Upim paterno nomine appellant. Diony- | 5 |
| sos multos habemus, primum Iove et Proserpina na- | |
| tum, secundum Nilo, qui Nysam dicitur interemisse, | |
| tertium Cabiro patre, eumque regem Asiae praefuisse | |
| dicunt, cui Sabazia sunt instituta, quartum Iove et | |
| Luna, cui sacra Orphica putantur confici, quintum | 10 |
| Nyso natum et Thyone, a quo trieterides constitutae | |
| putantur. Venus prima Caelo et Die nata, cuius Eli | 59.1 |
| delubrum vidimus, altera spuma procreata, ex qua et | |
| Mercurio Cupidinem secundum natum accepimus, ter- | |
| tia Iove nata et Diona, quae nupsit Volcano, sed ex ea | |
| et Marte natus Anteros dicitur, quarta Syria Cyproque | 5 |
| concepta, quae Astarte vocatur, quam Adonidi nupsisse | |
| proditum est. Minerva prima quam Apollinis matrem | |
| supra diximus, secunda orta Nilo, quam Aegyptii Saie- | |
| tae colunt, tertia illa quam a Iove generatam supra di- | |
| ximus, quarta Iove nata et Coryphe Oceani filia, quam | 10 |
| Arcades Κορίαν nominant et quadrigarum inventricem | |
| ferunt, quinta Pallantis, quae patrem dicitur intere- | |
| misse virginitatem suam violare conantem, cui pinna- | |
| rum talaria adfigunt. Cupido primus Mercurio et Diana | 60.1 |
| prima natus dicitur, secundus Mercurio et Venere se- | |
| cunda, tertius qui idem est Anteros Marte et Venere | |
| tertia. Atque haec quidem <et alia> eius modi ex ve- | |
| tere Graeciae fama collecta sunt. quibus intellegis re- | 5 |
| sistendum esse, ne perturbentur religiones; vestri au- | |
| tem non modo haec non refellunt verum etiam con- | |
| firmant interpretando quorsum quidque pertineat. |