| Tum ego: 'Quid didicerimus Cotta viderit, tu autem | 1.17.12 |
| nolo existimes me adiutorem huic venisse sed audi- | |
| torem, et quidem aecum, libero iudicio, nulla eius modi | |
| adstrictum necessitate, ut mihi velim nolim sit certa | 15 |
| quaedam tuenda sententia.' | |
| Tum Velleius fidenter sane, ut solent isti, nihil tam | 18.1 |
| verens quam ne dubitare aliqua de re videretur, tam- | |
| quam modo ex deorum concilio et ex Epicuri inter- | |
| mundiis descendisset, 'Audite' inquit 'non futtilis com- | |
| menticiasque sententias, non opificem aedificatorem- | 5 |
| que mundi Platonis de Timaeo deum, nec anum fatidi- | |
| cam Stoicorum Pronoeam, quam Latine licet Provi- | |
| dentiam dicere, neque vero mundum ipsum animo et | |
| sensibus praeditum rutundum ardentem volubilem | |
| deum, portenta et miracula non disserentium philoso- | 10 |
| phorum sed somniantium. Quibus enim oculis animi | 19.1 |
| intueri potuit vester Plato fabricam illam tanti operis, | |
| qua construi a deo atque aedificari mundum facit; quae | |
| molitio quae ferramenta qui vectes quae machinae qui | |
| ministri tanti muneris fuerunt; quem ad modum autem | 5 |
| oboedire et parere voluntati architecti aer ignis aqua | |
| terra potuerunt; unde vero ortae illae quinque formae, | |
| ex quibus reliqua formantur, apte cadentes ad animum | |
| afficiendum pariendosque sensus? longum est ad om- | |
| nia, quae talia sunt ut optata magis quam inventa | 10 |
| videantur; sed illa palmaris, quod, qui non modo na- | 20.1 |
| tum mundum introduxerit sed etiam manu paene fac- | |
| tum, is eum dixerit fore sempiternum. hunc censes | |
| primis ut dicitur labris gustasse physiologiam id est | |
| naturae rationem, qui quicquam quod ortum sit putet | 5 |
| aeternum esse posse? quae est enim coagmentatio non | |
| dissolubilis, aut quid est cuius principium aliquod sit | |
| nihil sit extremum? Pronoea vero si vestra est Lucili | |
| eadem, requiro quae paulo ante, ministros machinas | |
| omnem totius operis dissignationem atque apparatum; | 10 |
| sin alia est, cur mortalem fecerit mundum, non, quem | |
| ad modum Platonicus deus, sempiternum. Ab utroque | 21.1 |
| autem sciscitor cur mundi aedificatores repente ex- | |
| stiterint, innumerabilia saecla dormierint; non enim si | |
| mundus nullus erat saecla non erant (saecla nunc dico | |
| non ea quae dierum noctiumque numero annuis cur- | 5 |
| sibus conficiuntur; nam fateor ea sine mundi conver- | |
| sione effici non potuisse; sed fuit quaedam ab infinito | |
| tempore aeternitas, quam nulla circumscriptio tempo- | |
| rum metiebatur, spatio tamen qualis ea fuerit intellegi | |
| potest, quod ne in cogitationem quidem cadit ut fuerit | 10 |
| tempus aliquod nullum cum tempus esset)—isto igi- | 22.1 |
| tur tam inmenso spatio quaero Balbe cur Pronoea | |
| vestra cessaverit. laboremne fugiebat? at iste nec at- | |
| tingit deum nec erat ullus, cum omnes naturae numini | |
| divino, caelum ignes terrae maria, parerent. Quid | 5 |
| autem erat quod concupisceret deus mundum signis | |
| et luminibus tamquam aedilis ornare? si ut deus ipse | |
| melius habitaret, antea videlicet tempore infinito in | |
| tenebris tamquam in gurgustio habitaverat. post autem: | |
| varietatene eum delectari putamus, qua caelum et ter- | 10 |
| ras exornatas videmus? quae ista potest esse oblec- | |
| tatio deo? quae si esset, non ea tam diu carere po- | |
| tuisset. an haec, ut fere dicitis, hominum causa a deo | 23.1 |
| constituta sunt? sapientiumne? propter paucos igitur | |
| tanta est rerum facta molitio. an stultorum? at pri- | |
| mum causa non fuit cur de inprobis bene mereretur; | |
| deinde quid est adsecutus, cum omnes stulti sint sine | 5 |
| dubio miserrimi, maxime quod stulti sunt (miserius | |
| enim stultitia quid possumus dicere), deinde quod ita | |
| multa sunt incommoda in vita, ut ea sapientes com- | |
| modorum conpensatione leniant, stulti nec vitare ve- | |
| nientia possint nec ferre praesentia. Qui vero mun- | 10 |
| dum ipsum animantem sapientemque esse dixerunt, | |
| nullo modo viderunt animi natura intellegentis in | |
| quam figuram cadere posset. de quo dicam equidem | |
| paulo post, nunc autem hactenus: admirabor eorum | 24.1 |
| tarditatem qui animantem inmortalem et eundem bea- | |
| tum rutundum esse velint, quod ea forma neget ullam | |
| esse pulchriorem Plato: at mihi vel cylindri vel qua- | |
| drati vel coni vel pyramidis videtur esse formosior. | 5 |
| Quae vero vita tribuitur isti rutundo deo? nempe ut | |
| ea celeritate contorqueatur cui par nulla ne cogitari | |
| quidem possit; in qua non video ubinam mens con- | |
| stans et vita beata possit insistere. Quodque in nostro | |
| corpore si minima ex parte significetur molestum sit, | 10 |
| cur hoc idem non habeatur molestum in deo? terra | |
| enim profecto, quoniam mundi pars est, pars est etiam | |
| dei; atqui terrae maxumas regiones inhabitabilis at- | |
| que incultas videmus, quod pars earum adpulsu solis | |
| exarserit, pars obriguerit nive pruinaque longinquo | 15 |
| solis abscessu; quae, si mundus est deus, quoniam | |
| mundi partes sunt, dei membra partim ardentia partim | |
| refrigerata ducenda sunt. |