| Verum sit sane, ut vultis, deus effigies hominis et | 1.103.1 |
| imago: quod eius est domicilium quae sedes qui locus, | |
| quae deinde actio vitae, quibus rebus, id quod vultis, | |
| beatus est? utatur enim suis bonis oportet <et> fruatur | |
| qui beatus futurus est. nam locus quidem his etiam na- | 5 |
| turis, quae sine animis sunt, suus est cuique proprius, | |
| ut terra infimum teneat, hanc inundet aqua, superior | |
| <aeri>, aetheriis ignibus altissima ora reddatur; bestia- | |
| rum autem terrenae sunt aliae, partim aquatiles, aliae | |
| quasi ancipites in utraque sede viventes, sunt quaedam | 10 |
| etiam quae igne nasci putentur appareantque in arden- | |
| tibus fornacibus saepe volitantes. Quaero igitur vester | 104.1 |
| deus primum ubi habitet, deinde quae causa eum loco | |
| moveat, si modo movetur aliquando, post, cum hoc | |
| proprium sit animantium ut aliquid adpetant quod sit | |
| naturae accommodatum, deus quid appetat, ad quam | 5 |
| denique rem motu mentis ac rationis utatur, postremo | |
| quo modo beatus sit quo modo aeternus. quicquid enim | |
| horum attigeris ulcus est: ita male instituta ratio exitum | |
| reperire non potest. | |
| Sic enim dicebas, speciem dei percipi cogitatione non | 105.1 |
| sensu, nec esse in ea ullam soliditatem, neque eandem | |
| ad numerum permanere, eamque esse eius visionem ut | |
| similitudine et transitione cernatur neque deficiat um- | |
| quam ex infinitis corporibus similium accessio, ex eoque | 5 |
| fieri ut in haec intenta mens nostra beatam illam na- | |
| turam et sempiternam putet. hoc, per ipsos deos de | |
| quibus loquimur, quale tandem est? nam si tantum | |
| modo ad cogitationem valent nec habent ullam solidi- | |
| tatem nec eminentiam, quid interest utrum de hippo- | 10 |
| centauro an de deo cogitemus; omnem enim talem con- | |
| formationem animi ceteri philosophi motum inanem | |
| vocant, vos autem adventum in animos et introitum | |
| imaginum dicitis. ut igitur, Ti. Gracchum cum videor | 106.1 |
| contionantem in Capitolio videre de M. Octavio de- | |
| ferentem sitellam, tum eum motum animi dico esse | |
| inanem, tu autem et Gracchi et Octavi imagines rema- | |
| nere, quae in Capitolium cum pervenerint tum ad ani- | 5 |
| mum meum referantur—hoc idem fieri in deo, cuius | |
| crebra facie pellantur animi, ex quo esse beati atque | |
| aeterni intellegantur. Fac imagines esse quibus pul- | 107.1 |
| sentur animi: species dumtaxat obicitur quaedam; num | |
| etiam cur ea beata sit cur aeterna? |