| Ipsa vero quam nihil ad rem pertinet, quae vos de- | 1.97.8 |
| lectat maxime, similitudo. quid canis nonne similis lupo | |
| (atque, ut Ennius, "simia quam similis turpissuma bestia | 10 |
| nobis"); at mores in utroque dispares. elephanto belu- | |
| arum nulla prudentior; ad figuram quae vastior? de | 98.1 |
| bestiis loquor; quid inter ipsos homines nonne et | |
| simillimis formis dispares mores et moribus <paribus> | |
| figura dissimilis? | |
| Etenim si semel Vellei suscipimus genus hoc | 5 |
| argumenti, attende quo serpat. tu enim sumebas nisi | |
| in hominis figura rationem inesse non posse; sumet | |
| alius nisi in terrestri, nisi in eo qui natus sit, nisi in eo | |
| qui adoleverit, nisi in eo qui didicerit, nisi in eo qui ex | |
| animo constet et corpore caduco et infirmo, pos- | 10 |
| tremo nisi in homine atque mortali. quod si in om- | |
| nibus his rebus obsistis, quid est quod te forma una | |
| conturbet? his enim omnibus quae proposui adiunc- | |
| tis in homine rationem esse et mentem videbas; quibus | |
| detractis deum tamen nosse te dicis, modo liniamenta | 15 |
| maneant. hoc est non considerare sed quasi sortiri | |
| quid loquare. | |
| Nisi forte ne hoc quidem adtendis, non modo | 99.1 |
| in homine sed etiam in arbore quicquid supervacu- | |
| aneum sit aut usum non habeat obstare. quam moles- | |
| tum est uno digito plus habere; quid ita? quia nec | |
| speciem nec usum alium quinque desiderant. tuus | 5 |
| autem deus non digito uno redundat sed capite collo | |
| cervicibus lateribus alvo tergo poplitibus manibus pe- | |
| dibus feminibus cruribus. si ut inmortalis sit, quid haec | |
| ad vitam membra pertinent, quid ipsa facies? magis | |
| illa, cerebrum cor pulmones iecur: haec enim sunt do- | 10 |
| micilia vitae; oris quidem habitus ad vitae firmitatem | |
| nihil pertinet. Et eos vituperabas, qui ex operibus | 100.1 |
| magnificis atque praeclaris, cum ipsum mundum, cum | |
| eius membra caelum terras maria, cumque horum in- | |
| signia solem lunam stellasque vidissent, cumque tem- | |
| porum maturitates mutationes vicissitudinesque cog- | 5 |
| novissent, suspicati essent aliquam excellentem esse | |
| praestantemque naturam, quae haec effecisset moveret | |
| regeret gubernaret. qui etiam si aberrant a coniectura, | |
| video tamen quid sequantur: tu quod opus tandem | |
| magnum et egregium habes quod effectum divina | 10 |
| mente videatur, ex quo esse deos suspicere? "Habebam" | |
| inquis "in animo insitam informationem quandam dei". | |
| Et barbati quidem Iovis, galeatae Minervae: num igitur | |
| esse talis putas? Quanto melius haec vulgus imperi- | 101.1 |
| torum, qui non membra solum hominis deo tribuant | |
| sed usum etiam membrorum; dant enim arcum sagit- | |
| tas hastam clipeum fuscinam fulmen, et si actiones | |
| quae sint deorum non vident, nihil agentem tamen deum | 5 |
| non queunt cogitare. ipsi qui inridentur Aegyptii nul- | |
| lam beluam nisi ob aliquam utilitatem quam ex ea ca- | |
| perent consecraverunt; velut ibes maximam vim ser- | |
| pentium conficiunt, cum sint aves excelsae cruribus ri- | |
| gidis corneo proceroque rostro; avertunt pestem ab | 10 |
| Aegypto, cum volucris anguis ex vastitate Libyae vento | |
| Africo invectas interficiunt atque consumunt, ex quo | |
| fit ut illae nec morsu vivae noceant nec odore mortuae. | |
| possum de ichneumonum utilitate de crocodilorum de | |
| faelium dicere, sed nolo esse longus. ita concludam, ta- | 15 |
| men beluas a barbaris propter beneficium consecratas, | |
| vestrorum deorum non modo beneficium nullum ex- | |
| tare, sed ne factum quidem omnino. "Nihil habet" in- | 102.1 |
| quit "negotii". Profecto Epicurus quasi pueri delicati ni- | |
| hil cessatione melius existimat. at ipsi tamen pueri | |
| etiam cum cessant exercitatione aliqua ludicra delectan- | |
| tur: deum sic feriatum volumus cessatione torpere, ut, | 5 |
| si se commoverit, vereamur ne beatus esse non possit? | |
| haec oratio non modo deos spoliat motu et actione di- | |
| vina, sed etiam homines inertis efficit, si quidem agens | |
| aliquid ne deus quidem esse beatus potest. |